Join us Sundays at 9:30 a.m. for worship

Alexandria Baptist Church
94 West Main St.
P.O. Box 8
Alexandria, Ohio 43001
740-924-3961

Murmuration

I. 1 Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato reli<gi>osoque certamine sex totis mensibus factum est. 2 multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut, qui valerent, interreges essent singuli dumtaxat. 3 qua re factum est, ut et plus anno[s] interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii. 4 huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praediti<s> imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res p., ut nullus interrex biduo saltim triduove crearetur. 5 video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re p. non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii est. 6 tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse, quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum. II. 1 Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque {Romanus} perpessus est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res p. non haberet. 2 quae illa concordia militum? quanta populo quies? quam gravis senatus auctoritas fu[er]it? nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum popuIique Romani totus orbis est temperatus; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam. potestatem formidabant, sed–quod est in vita optimum–se timebant. 3 Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda, <servanda> eadem posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant, qui regna cupiunt, non raptu<m> ire imperia sed mereri: 4 interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium, (ut apud quos qu<a>elibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu[s] graviter confutatis, coeptum est quaeri, ecquis fieri deberet ex omnibus princeps. 5 tunc odio pr<a>esentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens, ut ex ordine suo principem legerent. 6 verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.

Gallery

Copyright © 2012 ThemeBlossom.com. All Rights Reserved